Liquamen

Liquamen est conditura fermentata, in arte coquinaria populorum multorum usitata, praecipue et ab origine e piscibus (vel abiciendis piscium partibus) sale fermentatis, deinde et variatim ex aliis rebus facta. Liquamina crebrissime a coquis in Asia australi et orientali adhibentur aut ad fercula condienda aut ad embammata creanda. Inter liquamina piscium enumerari debent: Garum, Latine saepe "liquamen", a Graecis Romanisque olim usitatum Liquamen piscium in Asia austro-orientali Sinisque meridianis factum, Vietnamice nước mắm, Cambodice teuk trei ទឹកត្រី, Malaice kecap ikan et budu, lingua Thai nam pla น้ำปลา, Laotiane nam pa ນ້ຳປາ, Birmanice ngan pyayay ငါးငံပြာရည်, Sinice yúlù 鱼露, Coreane eojang 어장 et aekjeot 액젓, Iaponice gyoshō 魚醤 (inter quae shottsuru しょっつる 塩魚汁, ishiru いしる, ishiri いしり, ikanago-shōyu), lingua Tagalog patis, Anglice apud Srilankenses blood pickle. Liquamina densiora in Asia austro-orientali adhibita sunt tai pla et pla ra in Thailandia, padaek in Laotia. Inter liquamina ex alia materia fermentata enumerare licet: Liquamen e piris aevo Romano factum, castimoniale dictum Soia e seminibus Glycine max in Sinis septentrionalibus, Corea, Iaponia fermentata Doubanjiang vel liquamen fabarum capsicorumque in Suchuen confectum Muri(en) in Levante medio aevo factum


Developed by StudentB